dimarts, 30 de maig del 2017

Venditur (II)


Villa magno horto omnino circumdatur. Atrium aditum habet per hortum. Caldarium post impluvium est, et a dextra cubiculum servorum est, quod latrinam servorum includit.
A laeva sunt singula cubicula dominis et liberis, et ante ea, a dextra, tablinum et latrina dominis et liberis sunt.
Denique ante loca servorum, a laeva, est triclinium et culina, quae adiacet triclinium a dextra.

Iker Pascual fecit (4t ESO)
(Verbis electissimis ex Plinii (Minoris) epistula II 17)

dijous, 25 de maig del 2017

Venditur


(Descriptio)


"In prima parte domus est vestibulum. Adiacet taberna et oecus. Post vestibulum est atrium pulchrum. In medio atrio est impluvium. A dextra sunt culina et tablinum. Deinde atrium est hilare et politum peristylum. Cohaerent spatiosa cubicula. Sequitur modicum tablinum et hortus effusus et elegans".

Eduard Carrascosa et Mireia Ametller fecerunt 
(4t ESO) verbis electissimis ex Plinii (Minoris) epistula (II, 17)

diumenge, 14 de maig del 2017

De patria Christophori Columbi


De patria Christophori Columbi, qui explorator praeclarissimus fuit, incerta quaestio est. Columbum Genuenses ciuem esse dicunt suum, Hispani repetunt et Catalani suum esse confirmant. Quis primus ad Americam pervenerit, magna dissensio de re est. Permulti pugnant inter se atque contendunt quia gloriam habere cupiunt. Multi historici hodieque consequi veritatem conantur.

Sergi Fàbregas Vila-Puig scripsit (2n Batxillerat)
exempla Ciceronis et Plinii imitatus (Cic. Pro Archia Poeta 19 + Plin. N. H. XXXV, 5 )

dimarts, 2 de maig del 2017

Incerta quaestio

imago hinc sumpta est

Quid in mundo nostro nimis supersit incerta quaestio est. Alii reges tollere, alii pecuniam, alii nos homines necesse esse putant. Sunt autem qui putent ut Socrates muscas vanissimam rem omnium esse.

Sandra Delgado scripsit (2n Batxillerat)
exempla Ciceronis et Plinii imitata