diumenge, 8 de juny de 2014

Ecce artifices!


Ecce quidam discipulorum qui hoc anno atque superiore scripta et imagines in nostro blogo confecerunt:

(Ante murum, a sinistro) Martinus Sciurus (Martí Esquirol), Paulus Nualart, Iulia Gerez, Joan Florido, Montserrat Nogueras (magistra Linguae Latinae) et Marina López.
Prima acie: Coral Fortes, Laura Elías, Sara Pellicer.

Paulus autem Nualart et Martinus Sciurus cum aliis iuvenibus nuper in certamen descenderunt constitutum a SEEC (Sociedad Española de Estudios Clásicos). In eo certamine textum Graecum a Luciano Samosatensi scriptum vertere et commentariolum adicere oportebat. Paulus Nualart primus ex regione Catalaunica, quintus ex Hispania omni electus est. Ecce Paulus, qui praemium accepit, et Martinus Sciurus cum discipulis ex alio lyceo, Barcinone pridie Idus Maias (14 de maig de 2014):



Macte Paule et Martine!!!!